ȣ
,
.
,
,
, I ,
1008. .
.
- Belgrade 2002.
IOHANNES DIACONUS - CHRONICON VENETUM
[Liber I]
[1.] Siquidem Venetie due sunt. Prima est
illa que in antiquitatum hystoriis continetur, que a Panonie
terminis usque ad Adda fluvium protelatur, cuius et Aquilegia
civitas extitit caput, in qua beatus Marcus evangelista, divina
gratia perlustratus, Christum Ihesum dominum predicavit. Secunda
vero Venecia est illa, quam apud insulas scimus, que Adriatici maris
collecta sinu, interfluentibus undis, positione mirabili,
multitudine populi feliciter habitant. Qui videlicet populus,
quantum ex nomine datur intelligi et libris annalibus comprobatur,
ex priori Venetia ducit originem. Quod autem nunc in insulis maris
inhabitat, hec causa fuit.
[2.] Winillorum, qui et Longobardorum, gens de litoribus oceani
partes septemtrionis egressa, cum per multorum bellorum certamina
diversarumque terrarum circuitus tandem venisset Pannoniam, ultra
iam non audens procedere, sedem sibi in ea perpetue habitationis
instituit. Ubi cum habitasset quadraginta duobus annis, tempore quo
Iustinianus gloriosissimus augustus Romanum imperium apud
Constantinopolim gubernabat, directus ab eo est Narsis patritius,
vir eunuchus, ad urbem Romam, ut exercitum Totile regis Gothorum,
qui Italiam devastabat, Deo auxiliante contereret. Qui cum venisset,
primum cum Longobardis omnimodam pacem instituit, atque deinde
procedens ad bellum, universam Gothorum gentem ipsorumque regem
Totilam usque ad internitionem delevit et universos Italie fines
obtinuit.
[3.] Hic Narsis prius cartolarius fuit, deinde propter virtutem
patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir iustus, in religione
catholicus, in pauperibus largus, in recuperandis basilicis satis
studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus
supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam
p. 50
obtineret. Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri
sive argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset,
maximam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat,
invidiam pertulit. Qui contra eum Iustino augusto, qui Iustiniano in
regnum successerat, et eius coniugi Sophye in hec verba
suggesserunt, dicentes quia: Expedierat Romanis Gothis potius
servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio
premit, et hec noster piissimus princeps ignorat; nunc ergo aut
libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et
nosmetipsos gentibus trademus. Cumque hoc Narsis audisset, hec
breviter retulit verba: Si male feci cum Romanis, male inveniam.
Tunc augustus in tantum adversum Narsetem commotus est, ut statim in
Italiam Longinum prefectum mitteret, qui Narsetis locum teneret.
Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit et tantum maxime ab eadem
Sophya augusta territus est, ut egredi iam ultra Constantinopolim
non auderet. Cui illa, inter cetera, pro eo quod erat eunuchus, ita
mandaverat, ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensas
dividere. Ad que verba Narsis dicitur hec responsa dedisse: Talem
se eidem telam orditurum, qualem ipsa dum viveret deponere non
posset Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim, Campanie
civitatem, secedens, legatos mox ad Longobardorum gentem direxit,
mandans ut paupertinam terram relinqueret et ad Italiam, cunctis
repletam divitiis, possidendam veniret. Simulque moltitudo pomarum
p. 52
genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, misit,
quatinus eorum ad veniendum animos posset inlicere. Langobardi leta
nuntia et que ipsi preobtabant gratanter suscipiunt deque futuris
commodis animos attollunt, et egressi cum Alboin rege suo Italiam
possessuri adveniunt.
[4.] Eodem tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus, Benedictus
papa, regebat. Aquilegensi quoque civitati eiusque populis beatus
Paulus patriarcha preerat. Qui Langobardorum rabiem metuens, ex
Aquilegia ad Gradus insulam confugit secumque beatissimi martiris
Hermachore et ceterorum sanctorum corpora, que ibi humata fuerant,
deportavit et apud eundem Gradensem castrum honore dignissimo
condidit, ipsamque urbem Aquilegiam novam vocavit. In quo etiam loco
post paucum tempus Helyas, egregius patriarcha, qui tertius post
Paulum regendam suscepit ecclesiam, ex consensu beatissimi pape
Pelagii, facta synodo viginti episcoporum, eandem Gradensem urbem
totius Venecie metropolym esse instituit. Ad cuius roborem Heraclius
post hec augustus beatissimi Marci sedem, quam dudum Helena
Constantini mater de Alexandria tulerat, sanctorum fultus amore
direxit, ubi et actenus veneratur pariter cum cathedra, in qua
beatus martir sederat Hermachoras.
[5.] At vero dum essent revoluti anni ab incarnatione Domini
quingenti quadraginta, Longobardi Venetiam, que prima provincia est
Italie, penetrarent, Vincentiam Veronamque et reliquas civitates,
excepto Patavi et Monte silicis seu Opitergio atque Mantua
Altinoque, expugnantes cepissent. Populi vero eiusdem provintie
penitus recusantes Longobardorum ditioni subesse, proximas insulas
petierunt. Sicque Venetie nomen, de qua exierant, eisdem insulis
indiderunt, qui et actenus illic degentes Venetici nuncupantur.
Heneti vero, licet aput
p. 54
Latinos una littera addatur, Greci laudabiles dicuntur. Verum
postquam in his insulis future habitationis sedem optinere
decreverint, quedam munitissima castra civitatesque edificantes,
novam sibi Venetiam et egregiam provintiam recreaverunt.
[6.] Nunc vero singularum nomina insularum necesse est convenienter
exprimere. Prima illarum Gradus dicitur, que dum constat altis
menibus ecclesiarumque copiis decorata sanctorumque corporibus
fulta, quemadmodum antique Venecie Aquilegia, ita et ista totius
nove Venetie caput et metropolis fore dinoscitur. Secunda namque
insula Bibiones nominatur. Tertia vero Caprulas vocitatur, ad quam
Concordiensis episcopus cum suis Longobardorum timoratione territus
adveniens, auctoritate Deusdedi pape episcopati sui sedem inibi in
posterum manendam confirmavit et habitare disposuit. Quarta quidem
insula estat, in qua dudum ab Eraclio imperatore fuerat civitas
magnopere constructa, sed vetustate consumpta, Venetici iterum illam
parvam composuerunt. Postquam autem Opiterine civitas a Rothari rege
capta est, episcopus illius civitatis auctoritate Severiani pape
hanc Eraclianam petere ibique suam sedem confirmare voluit. Quinta
insula Equilus nuncupatur, in qua dum populi illic manentes
episcopali sede carerent, auctoritate divina novus episcopatus ibi
ordinatus est. Sexta insula Torcellus subsistit, que licet urbium
menibus minime clarescat, tamen aliarum insularum munitione
circumscepta, in medio tutissima pollet. Septima insula Morianas
vocitatur. Octava quidem insula Rivoaltus subsistit, ad quam ad
extremum licet populi ad habitandum confluerent, tamen ditissima et
sublimata omnibus manet, que non solum ecclesiarum seu domorum
decoritate ostentatur, verum etiam ducatus dignitatem atque
episcopati sedem habere et possidere videtur. Nona insula Metamaucus
dicitur, que non indiget aliqua urbium munitione,
p. 56
sed pulchro litore pene ex omni parti cingitur, ubi auctoritate
apostolica episcopalem sedem populi habere consecuti sunt. Decima
vero insula Pupilia manet. Undecima minor Clugies dicitur, in qua
monasterium sancti Michaelis scitum est. Duodecima insula Clugies
maior nuncupatur. Est etiam in extremitate Venetie castrum, quod
Caput argilis dicitur. Sunt etenim apud eandem provintiam quam
plurime insule habitabiles.
[7.] Per hec tempora apud Constantinopolym, ut supra premissum est,
Iustinus minor regnarat, vir in omni avaritia deditus, contemptor
pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut
archas iuberet ferreas fieri, in quibus ea que rapiebat auri talenta
congereret; quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic
cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio
amisso rationis intellectu, amens effectus est. Hic Tyberium cesarem
adscivit, qui eius palatium, vel singulas provintias gubernaret,
hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in
iudiciis equum, in victoris clarum, et, quod his omnibus
supereminet, verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris,
quos Iustinus adgregaverat, pauperibus erogaret, Suffia augusta
frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in
paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregavi, tu infra
paucum tempus prodige dispergis. Agebat autem ille: Confido in
Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes
helemosinam accipiant aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum
thesaurum, dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros in
celos, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non
effodiunt, nec furantur". Ergo de his que Dominus tribuit,
congregemus thesauros in celo, et Dominus nobis augere dignabitur in
seculo. Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam
incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane, que per Narsetem
patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem
diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus
Benedicti pape, vastantibus omnia per circuitum Langobardis,
p. 58
famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Egypto
dirigens, eam sue studio misericordie relevavit.
[8.] Mortuo igitur Iustino, Tyberius Constantinus Romanorum regum
quinquagesimus sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub
Iustino adhuc cesar palatium regeret et multas cottidie helemosinas
faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam
deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream,
in qua erat crux dominica sculpta, et ait: Cruce Domini frontem
nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus
conculcamus. Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri.
Deffossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc
signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota repperiunt
et tertiam, iussuque eius cum fuisset ablata, inveniunt magnum
thesaurum, habentem supra mille auri centenaria; sublatumque aurum
pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur.
[9.] Defuncto vero Paulo patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat
annos duodecim, huic successit Probinus.
[10.] Narsis quoque patritius Italie, cum in quadam civitatem intra
Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra
memoratam urbem advenit, ibique in domo sua occulte cysternam magnam
fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit.
Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni hec, iuramentum
ab eo exigens, commendavit. Defuncto vero Narsete, supradictus senex
ad cesarem Tyberium veniens dixit: Si, inquid, michi aliquid
prodest, magnam rem tibi cesari dicam. Cui ille
p. 60
dixit: Quid vis? Proderit enim tibi si quid nobis profuturum esse
narraveris. Thesaurum, inquid, Narsis reconditum habeo, quod
in extremo vite positus celare non possum. Tunc cesar Tyberius
gavisus mittit usque ad locum pueros suos; precedente vero sene, hi
secuntur adtoniti, pervenientesque ad cysternam deopertamque
ingrediuntur, in qua tantum auri vel argenti repertum est, ut per
multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Que ille pene
omnia secundum suum morem erogationem largiflua dispensavit egenis.
Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta
consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei
preparans ut Iustinianum Iustini nepotem ad dignitatem imperatoriam
sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum ad
se pontificem urbis, cum consulibus ac prefectis palatium ingressus,
indutus purpura, diademate coronatus, trono imperiali impositus, cum
inmensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius
adversarii audientes, nichilque ei, qui in Deo spem suam posuerat,
officere valentes, magno sunt confusionis pudore cooperti.
Transactis autem paucis diebus, adveniens Iustinianus pedibus se
proiecit imperatoris, ob meritum gratie quindecim ei auri centenaria
deferens. Quem ille secundum pacientie sue ritum colligens, sic in
palatio assistere iussit. Sophya vero augusta, inmemor promissionis
quam quondam in Tyberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere.
Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta
diebus ad vindemiam iocundaretur, vocato clam Iustiniano, voluit eum
sublimare in regno. Quo comperto, Tyberius cursum veloci
Constantinopolym regreditur, adprehensamque augustam omnibus
thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum
relinquens, segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis
posuit qui ei parerent, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad
eam haberet accessum. Iustinianum vero, verbis solummodo obiurgatum,
tantum in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam
promitteret rursumque filio suo filiam ei expeteret; sed hec res,
quam ob causam nescio, ad effectum minime pervenit. Huius exercitus,
ab eo directus, Persas potentissime debellavit, victorque
regrediens, tantam molem
p. 62
prede cum viginti pariter elephantis detulit, ut humane crederetur
posse sufficere cupiditati.
[11.] Mortuo vero apud Aquilegiam patriarcha Probino, qui ecclesiam
uno rexerat anno, idem ecclesie sacerdos Helyas preficitur, qui hec
que super scripta sunt ordinavit, domumque sibi a fundamentis
edificavit et iam dicta corpora sanctorum miro modo collocavit,
asserens in synodo supra statutum: Karissimi fratres,
intervenientibus malis nostris, cottidie hostile perpetimur
flagellum. Et iam pridem ab Atila Unorum rege Aquilegia civitas
nostra funditus distructa est et postea Gothorum incessu et
ceterorum barbarorum cassata, vix aspirans. Sed et nunc
Langobardorum infande gentis flagella sustinere non potest;
quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestre placet
sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym.
Quo dicto omnibus placuit episcopis, et facto libello statute sue,
id est de memorato Calcedonense synodo et de ac ipsa sede, subter
manibus suis conscripserunt, id est primus Helyas patriarcha, deinde
Marcianus, episcopus sancte ecclesie Opetergine, Leonianus,
episcopus Tyborniensis, Petrus, episcopus Altinatis, Vindemius,
episcopus Cessensis, Bergullus, episcopus Patavine ecclesie,
Iohannes, episcopus Celeiane, Clarissimus, episcopus Concordiensis,
Patricius, episcopus Emonensis, Adrianus, episcopus Polensis,
Maxentius, episcopus Iuliensis, Severus, episcopus Tergestine
ecclesie, Solatius, episcopus Veronensis, Iohannes, episcopus
Parentine ecclesie, Aaron, episcopus Avonciensis, Ingenuus,
episcopus secunde Recie, Agnellus, episcopus Tridentine, Vigilius,
episcopus Scaravaciensis, Fontegius, episcopus Feltrensis,
Martianus, episcopus Petenatis, Laurentius presbyter et Marinus
presbyter atque Emerius presbyter provinciales, et ceteri presbyteri
tam metropolitani quamque et plebani. Omnes isti suprascripti
consentierunt et omnia in eodem loco confirmaverunt.
[12.] Tyberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat
annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophye
auguste, Mauricium,
p. 64
genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit ornatamque
suam filiam regalibus ornamentis ei eam tradidit dicens: Sit tibi
imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor
semper, ut equitate et iustitia delecteris. Hec postquam dixit, de
hac luce ad eternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua
morte relinquens. Fuit enim summe bonitatis, in helemosinis
promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum
despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens,
ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius, indutus
purpura, redimitus diademate ad circum processit, adclamatisque sibi
laudibus, largita populo munera, primus ex Grecorum genere in
imperium confirmatus est.
[13.] Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum
quinquaginta milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu
super Langobardos inrueret eosque de Italia exterminaret. Qui cum
innumera Francorum multitudine in Italiam subito introivit.
Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus
legatis oblatisque muneribus pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum
ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius, quia cum
Langobardis fedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum
detrimento dederat, repetere cepit. Sed ille suarum virium potentia
fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.
[14.] Denique post Benedictum papam Pelagius Romane ecclesie
pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi
Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam e Roma progredi.
Hic Pelagius Helye, Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula
Calcidonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam
beatus Gregorius cum esset adhuc diaconus conscripsit.
p. 66
[15.] Circa hoc fuit diluvii effusione in tantum apud urbem Romam
fluvius Tyberis excrevit ut aque eius super muros urbis influerent
et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum eiusdem
fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam mire
magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare trascendit.
Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam
inguinariam appellant. Que tanta strage populi devastavit, ut de
inestimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium
papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit; deinde,
pastore interempto, sese per populos extendit. In hac tanta
tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis
generaliter papa electus est. Qui dum septimformem letaniam fieri
ordinasset, intra unius hore spatium, dum hi Deum deprecarentur,
octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt.
Septiformis autem letania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a
beato Gregorio in septem partibus, deprecaturus Dominum, est
divisus. In primo namque choro fuit omnis cleros, in secundo omnes
abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatisse cum
congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes
laici, in sexto universe vidue, in septimo omnes mulieres coniugate.
Ideo autem de beato Gregorio plura dicere obmittimus, quia iam ante
aliquot annos eius vitam Deo auxiliante texuimus, in qua que dicenda
fuerant iuxta tenuitatis nostre vires universa descripsimus.
[16.] Hoc tempore hisdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et
Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam
misit eorumque predicatione ad Christum Anglos convertit.
p. 68
[17.] His diebus cum essent anni ab incarnatione Domini DLXXXVIII,
defuncto Helya patriarcha Aquilegensi, postquam quindecim annos
sacerdotium gesserat sepultus est apud Gradensem metropolym in
ecclesia sancta Euphymie. Huic succedens Severius regendam suscepit
ecclesiam. Quem Smaragdus patricius veniens de Ravenna in Gradus,
per semet ipsum ex basilica extrahens Ravennam duxit cum aliis
tribus ex Hystria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo
atque Vindemio nec non etiam Antonio iam sene ecclesie defensore.
Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare
compulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori,
qui tempore pape Vigilii, vel Pelagii, a Romane ecclesie desciverat
societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Grados reversi sunt.
Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos
receperunt. Smaragdus patricius, a demonio non iniuste correptus,
successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolym remeavit.
Post hec facta est synodus decem episcoporum in Mariano, ubi
receperunt Severum patriarcham Aquilegensem, dantem libellum erroris
sui, quia trium capitulorum dampnatoribus communicarat Ravenne.
Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt hec sunt:
Petrus de Altino, Clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus
Tridentinus, Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de
Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius
Bellunensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi:
Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.
[18.] Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Ravennam, Gradus
et Hystriam nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos
extiterat.
[19.] Igitur Mauricius augustus, postquam uno et viginti annis rexit
imperium, cum filiis Theodosio et Tyberio et Constantino a Focate,
qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei
publice. Nam sepe contra hostes dimicans, victoriam
p. 70
obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute
devicti sunt.
[20.] His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius
Iohannes abbas patriarcha in Aquilegia vetere cum consensu regis et
Gisulfi ducis. In Gradus quoque ordinatus est a Romanis Marcianus
antistis.
[21.] Focax igitur, ut premissum est, extincto Mauricio eiusque
filiis, Romanorum regnum invadens. Huius secundo anno indictione
octava Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic rogante papa
Bonifacio statuit sedem Romane et apostolice ecclesie caput esse
omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se
omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente
iussit in veteri fano, quod Pantheum vocabatur, ablatis ydolatrie
sordibus, ecclesiam beate semper virginis Marie et omnium martirum
fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum sed demoniorum cultus
agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius
tempore Prasini et Veneti per Orientem et Egyptum civile bellum
faciunt ac sese mutua cede prosternunt. Perse quoque adversus rem
publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provintias et
ipsam Ierosolimam auferunt, et destruentes ecclesias, sancta quoque
profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam
vexillum dominice crucis abducunt. Contra hunc Focantem Eraclianus,
qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum
regno vitaque privavit, remque publicam Romanam Eraclius eiusdem
filius regendam suscepit.
[22.] Defuncto autem Marciano, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos
tres, dies V, successit Candidianus.
p. 72
[23.] His diebus defuncto Heraclio, qui viginti et quinque annos
gubernabat imperium, Heraclones eius filius cum matre Martina regni
iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente,
successit in loco eius Constantinus germanus eiusdem, alius filius
Heraclii, imperavitque mensibus sex.
[24.] Rursum mense novembrii et decembrii stella commetis apparuit.
Candidiano patriarcha quoque defuncto apud Gradus, qui ecclesiam
Gradensem rexerat annos quinque, ordinatur patriarcha Epyphanius,
qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erat sub
Romanis. Et ex illo tempore ceperunt esse duo patriarche.
[25.] Mortuo vero iam dicto Constantino filio Heraclii, Constantinus
eiusdem filius ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis
octo et viginti.
[26.] Circa hec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de
Perside exiens cum paucis suis fidelibus privato habitu propter
christiane fidei amorem Constantinopolym venit. Que ab imperatore
honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum
consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius
Persarum rex audiens, legatos Constantinopolym ad augustum direxit,
quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes,
verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam.
Imperator hec audiens remque omnino ignorans, eis responsum reddidit
dicens: De regina, quam queritis, fatemur nos nichil scire, preter
quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit. Legati vero
responderunt dicentes: Si placet, vestro conspectui velimus hanc
quam dicitis mulierem videre. Que cum iussu imperatoris
advenisset, mox eam legati conspiciunt, ad eius vestigia
provolvuntur eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret
suggerunt. Quibus illa respondit: Ite, renunciate regi
p. 74
vestro et domino, quia, nisi sicut ego iam credidi, ita et ipse in
Christum crediderit, me iam ultra consortem tori habere non poterit.
Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa que audierant suo
regi renuntiant. Qui nichil moratus, cum sexaginta milibus viris
Constantinopolym pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et
satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum
credens, pariter cum omnibus sacris baptismatis unda perfusus et ab
augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est. Multisque
muneribus ab augusto honoratus, accepta sua coniuge, letus et
gaudens ad suam patriam repedavit.
[27.] Anno ab incarnatione domini sexcentesimo secundo Epyphanius
patriarcha mortuus est, qui ecclesiam Gradensem rexit annos V et
menses III. Huic successit Cyprianus patriarcha.
[28.] His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est
appellatus, Italiam a Longobardorum manu eruere cupiens,
Constantinopolym egressus, per littoralia iter habens, Athenas
venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit. Qui tamen
prius ab solitarium quendam, qui prophecie spiritum habere
dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem
Longobardorum, que in Italia habitabat, superare et optinere possit.
[29.] Circa hec namque tempora Cyprianus patriarcha hominem exivit,
qui Gradensem ecclesiam rexerat annos viginti quinque, menses tres,
dies viginti. Huic successit Primogenius Romane sedis subdiaconus
regionarius.
[30.] Igitur cum servus Dei Constantino augusto spatium unius noctis
expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita
eidem augusto respondit: Gens Langobardorum superari modo ab
aliquo non potest, quia regina quedam ex alia provintia veniens
basilicam beati Iohannis Baptiste in Langobardorum finibus
construxit et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum
p. 76
gente continue intercedit. Veniet autem tempus quando ipsius
oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit. Quod nos
ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem
eandem beati Iohannis basilicam, que utique in loco qui Modicia
dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita
ut indignis et adulteris, non pro vite merito, sed premiorumdatione,
isdem locus venerabilis largiretur.
[31.] Igitur, ut diximus, Constans augustus cum Tarentum venisset,
egressus exinde Beneventanorum fines invasit, omnesque pene per quas
venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam
Apulie civitatem, expugnatam fortius invadens diruit et ad solum
usque prostravit. Agerentiam sane propter munitissimam loci
positionem capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu
Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare cepit, ubi tunc
Romoald, Grimoaldi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui
statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine
Sensualdum ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans, ut
quantotius veniret, filioque suo ac Beneventanis, quos ipse
nutriverat, potenter succurreret. Quod Grimoald rex audiens, statim
cum exercitu, filio laturus auxilium, Beneventum pergere cepit. Quem
plures ex Langobardis itinere relinquentes ad propria remearunt,
dicentes, quia expoliasset palatium, et iam non reversurus repeteret
Beneventum. Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis
machinis vehementer expugnabat; econtra Romoald cum Langobardis
fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi manu
ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen
cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas eisdem
inferebat undique clades. Cumque Grimoald eius pater iamque
properaret, eundem nutricium eius de quo premisimus ad filium misit,
qui ei suum adventum nunciaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a
Grecis captus, imperatori delatus est, qui ab eo unde advenire
requirens, ille se a Grimoaldo rege venire dixit eundemque regem
citius adventare nunciavit. Statimque
p. 78
imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum
Romoaldo pacisceretur ut Neapolym possit reverti.
[32.] Acceptaque obside Romoaldi sororem cui nomen Gisa fuit, cum
eodem pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci
precepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo aut civibus de
Grimoaldi adventum nuntiaret, sed potius asseveraret eundem venire
minime posse. Quod ille ita se facturum ut ei precipiebatur
promisit. Sed cum prope muros advenisset, velle se Romoaldum videre
dixit. Qui cum Romoald citius advenisset, sic ad eum locutus est: Constans
esto, domine Romoald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus
genitor citius tibi auxilium prebiturus aderit. Nam scias eum hac
nocte iuxta Sangrum fluvium cum valido exercitu manere. Tantum
obsecro, ut misericordiam exhibeas cum mea uxore et filiis, quia
gens ista perfida me vivere non sinebit. Cumque hoc dixisset,
iussu imperatoris caput eius abscisum atque cum belli machina, quam
petrariam vocant, in urbem proiectum est. Quod caput Romoald sibi
deferri iussit idque lacrimans osculatus est dignoque in
loculo tumulari precepit.
[33.] Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum,
dimissa Beneventi obsidione, Neapolym profiscitur. Cuius tamen
exercitum Mitola Capuanus comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in
loco qui usque hodie Pugna dicitur, vehementer adtrivit.
[34.] Postquam vero imperator Neapolym pervenit, unus ex eius
optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti
milia militum expetiit seque cum Romoaldo pugnaturum victoremque
spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum, cui Forinus nomen est,
advenisset, ibi castra posuisset. Grimoald, qui iam Beneventum
advenerat, hec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius
Romoald: Non est opus, inquid, sed tantum partem nobis de
exercitu vestro tribuite. Ego, Deo favente, cum eo pugnabo, et cum
vicero maior utique gloria vestre potentie adscribetur. Factumque
est, et accepta aliqua parte de patris
p. 80
exercitu pariterque cum suis hominibus contra Saburrum
proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quatuor
partibus tubas insonare precepit moxque super eos audenter inrupit.
Cumque utreque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis
exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus,
quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens,
de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput
suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore
perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus, sibi
fugiens mortem, Romoaldo et Langobardis victoriam peperit. Ita
Saburrus, qui se imperatori suo victorie tropeum de Langobardis
promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans ignominiam deportavit.
Romoald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans
reversus est, patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato
hostium timore, convexit.
[35.] At vero Constans augustus, cum nichil se contra Longobardos
gessisse conspiceret, omnes sevicie sue minas contra suos, hoc est
Romanos, retorsit. Nam egressus Neapolym, Romam perrexit, cui sexto
ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo
occurrit. Qui augustus cum ad beati Petri limina pervenisset,
optulit ibi pallium auro texto; et manens apud Romam duodecim
diebus, omnia que fuerant antiquitus instituta ex ere in ornamentum
civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beate Marie, que
aliquando Pantheum vocabatur et conditum fuerat in honore omnium
deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum locus erat
omnium martirum, discoperiret tegulasque ereas exinde auferret
easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolym
transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolym itinere terreno,
perrexit civitatem Regium. Ingressusque Siciliam, per indictionem
septimam habitavit in Syracusa, et tales afflictiones imposuit
populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabrie, Sicilie, Africe
atque Sardinie, quales antea nunquam audite sunt, ita ut etiam
uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia
multa et inaudita
p. 82
harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vite non
remaneret. Nam et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum
imperiali iussu et Grecorum avaritia sublata sunt. Mansit autem
imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam, sed
tandem tantarum iniquitatum penas luit, atque dum se in balneo
lavaret, a suis extinctus est.
[36.] Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore,
Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus
voluntate. Contra quem Italie milites alii per Hystriam, alii per
partes Campanie, alii vero a partibus Africe et Sardinie venientes
in Syracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius
detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et
falsi imperatoris caput est deportatum.
[37.] Hec audiens gens Sarracenorum, que iam Alexandriam et Egyptum
pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt,
Syracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix
paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant
montium, auferentes quoque predam nimiam et omne illud quod Constans
augustus a Roma abstulerat ornatum in ere et diversis speciebus;
sicque Alexandriam reversi sunt.
[38.] Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo
septimo Primogenius patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam
Gradensem gubernavit annos viginti, mensibus III, dies VII. Huic
succesit Maximus, cuius tempore Maurus Altinensis episcopus non
ferens Langobardorum insaniam, Severini pape auctoritate ad
Torcellensem insulam venit ibique suam sedem corroborare et pro
futuro manere decrevit. Qui Altinensem ecclesiam gubernavit annos
IIII et mortuus est. Huic successit Iulianus episcopus.
p. 84
[39.] Igitur extincto, ut diximus, Constante augusto, punitoque qui
ei successerat Mezezio tyrranno, Romanorum regnum Constantinus
Constantii augusti filius suscepit regendum. Sarraceni Siciliam
invadunt et preda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt.
[40.] Agatho papa ex rogatu Constantini, Heracli et Tyberii,
principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus
erat Iohannes Romane ecclesie tunc diaconus, non longe post
episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum. Qui
benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholice defensore
Constantino iussi sunt, remissis disputationibus phylosophicis,
pacifico conloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibiotheca
Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum quos petebat libellis.
Adfuerunt autem et episcopi CL, presidente Georgio patriarcha regie
urbis, et Antiochie Macario, et convicti sunt qui unam voluntatem et
operationem astruebat in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta
perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correptus est, Macarius
vero cum suis sequacibus simul et precessoribus Cyro, Sergio,
Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemizatus et in locum eius
Theophanius, abbas de Sicilia, Antiochie episcopus factus. Tantaque
gratia legatos catholice pacis comitata est, ut Iohannes Portuensis
episcopus, qui erat unus ex ipsis, dominica octavarum pasche missas
publicas in ecclesia sancte Sophye coram principe et patriarcha
latine celebraret.
[41.] Hec est sexta synodus universalis, Constantinopolym celebrata
et greco sermone scripta, temporibus pape Agathonis, exsequente ac
residente piissimo principe Constantino intra palatium suum,
simulque legatos apostolice sedis et episcopis CL residentibus.
Prima enim universalis synodus in Nicea congregata est contra Arrium
CCCXVIII patrum, temporibus Iulii pape sub Constantino
p. 86
principe. Secunda in Constantinopolym CL patrum, contra Macedonium
et Eudoxium temporibus Damasi pape et Gratiani principis, quando
Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tercia in Epheso CC
patrum contra Nestorium auguste urbis episcopum sub Theodosio magno
principe et papa Celestino. Quarta in Calcedone patrum DCXXX sub
Leone papa temporibus Marciani principis contra Euthycen
nefandissimorum presulem monachorum. Quinta item in Constantinopolym
temporibus Vigilii pape sub Iustiniano principe contra Theodorum et
omnes hereticos. Sexta hec, de qua in presenti diximus.
[42.] Sancta et perpetua virgo Christi Edildruda, filia Anne regis
Anglorum, et primo alteri viro permagnifico et post Hecfrido regi
coniux data, postquam XII annos thorum incorrupta servavit
maritalem. Post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis
efficitur. Nec mora etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum,
accepto in construendum monasterium loco quem Eilge vocant. Cuius
merita vivacia testatur etiam mortua caro, que est post XVI annos
sepulture cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.
[43.] Mortuo quoque Maximo hac tempestate, qui ecclesiam Gradensem
gubernavit annos XX. Huic successit Stephanus patriarcha.
[44.] Circa hec tempora Lupus dux Foriulanus in Gradus insula cum
equistri exercitu per strata que antiquitus per mare facta fuerat
introivit, et depredata ipsa civitate, Aquilegensis ecclesie
thesauros exinde auferrens reportavit.
[45.] Inter hec Constantinus imperator apud Constantinopolym
moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit,
cuius per decem annos
p. 88
gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit et cum eisdem
pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris
illius synodo, quam Constaninopolym fecerat favere et subscribere
noluit, misso Zacharia, protospathario suo, iussit Constantinopolym
deportari. Sed militia Ravenne vicinarumque partium iussa principis
nefanda contempnens, eundem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma
et iniuriis pepulit. Iustinianus ob culpam perfidie regni gloria
privatus exul in Pontum secedit.
[46.] Anno ab incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo secundo
Stephanus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem
rexit annos quinque. Huic successit Agathon.
[47.] Contra hunc superscriptum Iustinianum Leo augustalem
dignitatem arripiens, eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus
annis regens, Iustinianus exulem in Ponto servavit.
[48.] Rursumque Tyberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius
invasit eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in
custodia tenuit.
[49.] At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat,
auxilio Terebelli Vulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se
expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tyberium, qui locum
eius usurpaverant, cepit et in medio circo coram omni populo
iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolytanum
erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem
aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hoc Constantinum
p. 90
papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem
prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta
eius ecclesie privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Ponto
mitteret ad comprehendendum Phylippicum, quem ibi religaverat,
multum eum eisdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet,
sed tamen inhibere non potuit.
[50.] Conversus omnis exercitus ad partem Phylippi, fecit eum ibidem
imperatorem, reversusque cum eo ad Constantinopolym pugnavit contra
Iustinianum ad duodecimum ab urbe miliarium et victo atque occiso
Iustiniano, regnum suscepit Phylippicus.
[51.] Hoc quoque tempore mortuo Agathone patriarcha, qui ecclesiam
Gradensem rexerat annos decem, huic successit Christoforus. Circa
hec tempora Iulianus Altinensis episcopus mortuus est, qui ecclesiam
rexerat annos quadraginta et octo. Huic successit Deusdedi
episcopus, qui sancte Dei genitricis ecclesiam devotissime componere
variisque marmoribus condecorare perfecerat.
[52.] At vero Phylippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam
imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de
pontificatu eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire
precepit. Hic Phylippicus Constantino pape litteras pravi dogmatis
direxit, quas ille cum apostolice sedis concilio respuit; et huius
rei causa fecit picturas in porticu Sancti Petri, qui gestas sex
sanctarum synodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi
picturas, cum haberentur in urbe regia, Phyilippicus iusserat
auferri. Statuit populus Romanus nec heretici imperatoris nomen aut
chartas aut figuram solidis susciperent. Unde nec eius effigies in
ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum.
p. 92
Hic cum annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum
Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens eum regnum expulit
oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras
Constantino pape Romam per Scolasticum patricium et exarcum Italie
direxit, quibus se fautorem catholice fidei et sancti sexti concilii
predicatorem esse declaravit.
p. 94
[Liber II]
[1.] Igitur dum apud eandem provintiam
populorum multitudine permanerent, tribunis tantummodo maluerunt
subesse. Unde factum est quo spatio centum quinquaginta annorum
unoquoque anno ad huius officii fastigium sublimabant qui illorum
causas examinis censura experiri satagerent. Et quoniam omnino
patrios fines dolebant a barbaris possidere, maxima inter utrasque
partes iurgia versabatur ita ut inter se vicissim molestias et
depopulationes conferre decertarent.
[2.] Temporibus nempe imperatoris Anastasii et Liuprandi
Langobardorum regis, omnes Venetici, una cum patriarcha et episcopis
convenientes, communi consilio determinaverunt quod dehinc
honorabilius esse sub ducibus quam sub tribunis manere. Cumque diu
pertractarent quem illorum ad hanc dignitatem proveherent, tandem
invenerunt peritissimum et illustrem virum, Paulitionem nomine, cui
iusiurandi fidem dantes, eum apud Eraclianam civitatem ducem
constituerunt. Qui tante fuerat temperantie ut equo moderamine suos
diiudicaret. Cum Liuprando vero rege inconvulse pacis vinculum
confirmavit; apud quem pacti statuta, que nunc inter Veneticorum et
Longobardorum populum manent, impetravit. Fines etiam Civitatis
nove, que actenus a Veneticis possidentur, iste cum eodem rege
instituit, id est a Plave maiore, secundum quod designata loca
discernuntur, usque in Plavisellam.
[3.] Anno incarnationis Domini DCCXVII Christoforus patriarcha ex
hac luce migravit. Huic successit Donatus. Circa hec tempora
Deusdedi Torcellensis episcopus, qui ecclesiam rexerat annos XX et
IIII, ex hac luce migravit; cui successit Honoratus episcopus.
[4.] Theodosius anno I. Hic electus est imperatorem, Anastasium apud
Niceam gravi prelio vicit datoque sibi sacramento clericum fieri ac
presbiterum fecit
p. 96
ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in
regia urbe ymaginem illam venerandam, in qua sancte sex synodus erat
depicta et a Phylippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit.
[5.] Tyberis fluvius alveum suum egressus multa Romane fecit exitia
civitati, ita ut in via Lata ad unam et semis staturam excrescerat
atque a porta Sancti Petri usque ad pontem Molvium aque se
descendentes coniungerent. Mansit autem diebus septem, donec
agentibus letanias crebras civibus octavum demum diem revertit.
[6.] His temporibus multi Anglorum gentes, nobiles et ignobiles,
viri et femine, duces et privati, divinis amoris instincta de
Britania Romam venire consueverant. Inter quos etiam reverentissimus
abba meus Ceolfridus annos natus LXXIIII, cum esset presbiter annis
quadraginta septem, abbas autem annis XXXV, ubi Lingonas pervenit,
ibi defunctus atque in ecclesia beatorum geminorum martirum sepultus
est. Qui inter alia donaria, que adferre disposuerat, misit ecclesie
sancti Petri Pandectem a beato Ieronimo in latinum ex hebreo vel
greco fonte translatum.
[7.] Eodem tempore mortuo Honorato episcopo, qui Altinensem
ecclesiam rexerat annos VII, Vitalis ad regendam suscepit ecclesiam.
[8.] Leo annis VIIII. Saraceni cum immensu exercitu Constantinopolym
venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa
instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore,
pestilentia perirent ac sic pertesi obsidionis absederent. Qui inde
regressi Vulgarorum gentem, que est super Danubium, bello
adgrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt
suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate,
plurimi etiam mersis, sive confractis per littora navibus, sunt
necati.
p. 98
[9.] Liudprandus audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia etiam
loca fedarent illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter
vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita,
misit et dato magno pretio accepit et transtulit ea in Ticinis
ibique cum debito tanto patri honore recondidit.
[10.] Anno ab incarnatione Domini DCCXXVII, mortuo Paulitione duce
apud Civitatem novam, qui ducavit annis XX, mensibus VI, cui
successit Marcellus dux. Eo quoque tempore Leo imperator migravit a
seculo; cui successerat Constantinus. Circa hec tempora Donatus
patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annis
VII. Huic successit Antoninus patriarcha.
[11.] Eodem quoque tempore prelibato Marcello duce mortuo, qui apud
Civitatem novam Venecie ducatum annis decem et octo et diebus
viginti gubernaverat, cui successit Ursus dux, qui etiam in eadem
civitate sepedictum ducatum rexerat annis XI et mensibus V. Unde
postmodum Venetici illum acri livore interimentes, quinque annorum
spatio magistris militum tantummodo subditi manere voluerunt. Primus
quorum nomine Leo dicebatur, cuius potestas super eosdem fuit anno
I. Deinde secundus illorum nominabatur Felix, cognomento Cornicula,
qui similiter illos unius anni spatio rexerat. Exinde tercius
magister militum vocitabatur Deusdedi, filius sepedicti Ursonis
interfecti ducis, qui etiam unius anni spatio illius potestatis
fuerat. Postmodum quartus ex is habebatur Iubianus nomine, ypatus;
eiusdem honoris unius anni similiter possessor fuerat.
[12.] Cuius quoque diebus exarchus, Ravenne primas, Venetiam
veniens, nimiumque Veneticos postulans quatenus propriam urbem, quam
Ildebrandus, nepos Liubrandi regis, et Paradeus, Vicentinus dux,
captam habuerant, tueri atque defendere eorum auxiliis potuisset.
Cuius Venetici faventes petitioni, navali cum exercitu prelibatam
Ravennam ad urbem properantes, unus illorum, Ildebrandus
p. 100
scilicet, vivus ab eis captus est, alter vero, qui dicebatur
Paradeus, acriter dimicando occubuerat, atque huiusmodi exarcho
prelibato primati urbs decenter est restituta.
[13.] Ob quam rem Gregorius quoque, apostolicus urbis Rome, tota
aviditate sepedicte urbi subveniendo, propriam epistolam, que
inferius legitur, Antonino Gradensi patriarcha miserat, ut Veneticos
amabili obsecratione inlicere deberet ad eandem defendendam urbem
venirent. Dilectissimo fratri Antonino Gregorius. Quia peccato
faciente Ravenantium civitas, qui caput erat omnium, ab nec dicenda
gente Longobardorum capta est et filius noster eximius domnus
exarchus apud Venecias, ut cognovimus, moratur, debeat tua fraterna
sanctitas ei aderere et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad
pristinum statum sancte rei publice et imperiali servicio dominorum
filiorumque nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum,
ipsa revocetur Ravenantium civitas, ut zelo et amore sancte fidei
nostre in statu rei publice et imperiali servicio firmi persistere
Domino quooperante valeamus. Deus te incolomem custodiat,
dilectissime frater.
[14.] His prelibatis post decessum predictorum quatuor militum
magistrorum, quintus eiusdem prefecture ordinatur, qui Iohannes
Fabriacus vocabatur; cuius simili modo, ut alii, principatus unius
anni spatio manserat, ipsiusque etiam a Veneticis oculi avulsi sunt.
[15.] His quoque temporibus Antoninus Gradensis patriarcha a
presenti luce migraverat; cuius regimen annis XXII et mensibus X
insuper et diebus XX fuerat. Hisdem etiam diebus Foriulensis
ecclesia a Sereno presule regebatur, qui nullius iustitie expertus,
sed usurpationis causa regia potestate ab apostolica sede pallium
primus tantummodo acquisivit, ac huiusmodi epistolam a Gregorio
antistite Romano accepisse dinoscitur. Tanto munere quis ditatur
quantum in sublimitate positus de se ex mandato
p. 102
domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas
singulariter ex humilitate ornatur, spernendum quippe apostolica
lectio arguit elatos. Et si accepisti, quid gloriaris quasi si non
acceperis? Nam dum ad cumulum tui honoris, precibus eximii filii
nostri regis flexi, plurimum etiam pro rectitudine fidei, quam te
tuamque ecclesiam tenere et amplectere cognovimus, provocati,
pallium tibi direximus interdicentes et inter cetera ne unquam
aliena iura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares iurisdictionem
cuiusquam, sed in his esses contentus, que usque actenus possedisti.
Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis presulis niteris pervadere iura
atque ex his que possedit nunc usque usurpare. Ne ergo in quodam
existas temerator, ex apostolica auctoritate precipimus, nec ullo
modo terminos excedas ad eum possessos, sed solum sufficiat in his
que modo usque possedisti, nec amplius quam in finibus procul dubio
gentis Langobardorum existentibus gressum tendere presummas, ut non
iniuste suscepisse gratiam collata pallii ex presumptione ostendas
et inde apostolici vigore concilii, si inobediens fueris comprobatus
multum et indignus iudiceris.
[16.] Eodem etiam tempore Emilianus patriarcha, qui Gradensem
ecclesiam annis VIII et dies V gubernaverat, in pace vitam finivit;
cui deinde Vitalianus in eadem successerat sede. His quoque
temporibus prelibatus Vitalis, qui Altinensem annis VIIII et
mensibus VI ecclesiam rexerat, ab hac luce subtractus est; Severinus
postmodum, vite eius adsecutor, in eadem fuerat dignitate ordinatus.
[17.] Eisdem etiam diebus Venetici, magistrorum militum prelibate
prefecture dignitatem abominantes, rursum, ut quondam, ducem,
videlicet Deusdedem, sepedicti Ursonis ypati filium, in Metamaucense
insula sibi crearunt; cuius regimen extitit spatio annis XIII. Ipse
quoque post hec, cum decoris et honestatis gratia castrum, quod
Brundulus dicitur, non eo loco in quo nunc situm videtur, sed ultra
presentem ripam fluminis condere voluit et illic a quodam infideli,
Galla nomine, eius avulsi sunt oculi ipsiusque ducatum auferens
possessorque eius unius anni spatio fuerat. Super quem deinde
Venetici irruentes unaque conspirantes voluntate, oculos similiter
illius eruerunt.
p. 104
[18.] Loco cuius Dominicum, cognomento Monegarium Metamaucensem,
ducem sibi fecerunt et, ut mos vulgi est, qui nunquam in preposita
voluntate persistens, sed quandam superstitiosa stultitia alias
atque alias adinventiones excogitans, primo illius ducati anno
tribunos duos, qui sub ducali decretu consisterent, sibi
preposuerunt. Quod etiam per singulos annos prenominati ducis vite
facere conati sunt. Deinde prefati Venetici, facta conspiratione,
eiusdem Dominici ducis oculos evellerunt, fueruntque anni ducatus
illius numero octo.
[19.] Post dicessum cuius omnis Veneticorum frequentia simul
collecta quendam civem Heraclianae civitatis, Mauricium nomine,
peritissimum seculari studio, ducatus honore apud Metamaucensem
insulam sublimavit. Qui dum sapienter et honorifice Veneticorum
causam in omnibus tractaret, undecimo sui ducatus anno apud
Olivolensem insulam apostolica auctoritate novum episcopatum fore
decrevit, in quo quendam clericum, Obelliebatum nomine, episcopum
ordinavit. Dehinc, cum triginta et uno anno ducatus dignitatem
gubernaret, iam effectus senex, populo interpellante, Iohannem suum
filium honoris sui habere consortem complacuit; duobus postmodum
annis cum sobole extitit et sic ultimum in pace finivit diem.
Praeterea cum essent anni a Domini incarnacione octigenti viginti
tres, Iohannes, Mauricii antedicti filius, honoris fastigium apud
eandem insulam adorsus est gubernare; quem neque scripto neque
relatione experti sumus suae patriae commoda bene tractasse. Extitit
quidem sibi filius, Mauricius nomine, cui octavo decimo anno sui
ducatus eiusdem dignitatis societatem concessit. Temporibus quorum
apud Veneciam adeo excrevit mare, ut omnes insulas ultra modum
cooperiret.
[20.] Circa haec siquidem tempora Constantini augusti oculi a
quibusdam suis militibus evulsi sunt et Herenis augusta imperium
cepit gubernare.
p. 106
[21.] Mortuo vero Obeliebato episcopo, qui Olivolensem episcopatum
rexerat annis XX et III, Christoforus extitit ei successor.
[22.] Anno vero vigesimo tercio ducatus predicti Iohannis, comperta
occasione, suum filium Mauricium navali exercitu ad Gradensem urbem,
ut domnum Iohannem, sanctissimum patriarcham, interficeret,
destinavit. Ubi illuc pervenit, paternis iussionibus optemperare
studens, eundem sanctissimum virum crudeliter interfecit. Cuius mors
maximum dolorem suis reliquit civibus, quoniam insons fuerat
interemptus. Gubernavit autem predictus Dei vir Gradensem ecclesiam
annis [], sepultusque fuit in sancti Marci capella post sanctorum
martyrum mausolea; quem successit Fortunatus ad regendam ecclesiam.
[23.] Eodem quoque tempore domnus Carolus Francorum rex Romam adiit
ibique ab apostolico coronatus et unctus est in imperatore. Mortua
est namque Herenis augusta, quae rexerat imperium annis VIII et
Nicyforus imperiale fastigium adeptus est. Quem quidam tirrannus,
Turchis nomine, magna expedicione stipatus, conatus est ad praelium
provocare. Sed augustus cum sui imperii pene omnia loca contra
tyrrannum tueretur, tantumodo solum Tarsaticum destruere potuit.
Postmodum vero predictus tirrannus penitens quod contra imperiale
numen aliquod nefas peregisset, devotus et cernuus suam adinvenit
gratiam.
[24.] Prelibatus siquidem Fortunatus patriarcha acriter dolens
interfectionem sui decessoris et parentis, insidias adversus
Mauricium et Iohannem duces composuit et, relicta sede et urbe, ad
Italiam perexit. Quem etiam secutus est quidam tribunus, Obellierius
nomine, Metamaucensis, Felix tribunus, Dimitrius,
p. 108
Marianus seu Fuscarus Gregorii et nonnulli alii Veneticorum maiores,
ex quibus solus patriarcha in Franciam ivit. Ceteri vero remanserunt
in quadam civitate non procul a Venecia, nomine Tarvisio, ibique non
diutius degentes, consilio illorum ammoniti qui in Venetia
morabantur, Obellierium tribunum ducem elegerunt. Quo Iohannes et
Mauricius duces comperto, adtriti timoratione, fuga lapsi sunt.
Alter illorum Franciam, id est Mauricius, alter vero Mantuam adivit,
ubi adeo commorati sunt, ut neuter illorum Veneciam rediret, sed
illic diem clauserunt extremum. Christoforus etiam Olivolensis
episcopus, dum Obelierii ducis adventum non auderet prestolari, cum
predictis ducibus fuga lapsus est. Tunc hisdem Obelierius audacter
Veneciam intravit. Qui cum devote et honorifice a populo susceptus
esset, suum fratrem, videlicet Beatum nomine, dignitate fecit sibi
socium. Hac etiam tempestate Civitas nova, que vocatur Eracliana, a
Veneticis destructa est. Deinde predicti duces navalem exercitum ad
Dalmaciarum provinciam depopulandam destinaverunt.
[25.] Olyvolensis namque sedis, que proprio pastore vacua videbatur,
Iohanni diacono electo a plebe fuerat adtributa. Post aliquod vero
tempus Fortunatus patriarcha cum Christoforo episcopo de Francia
repedavit. Quibus cum fas non esset Veneciam penetrare, in sancti
Cipriani ecclesia, plebe scilicet Altinatis episcopii, quae scita
est apud Mistrinam, ospitati et aliquamdiu commorati sunt. Verum
postquam domnus Fortunatus Christofori episcopi sedem a Iohanne
diacono iniuste usurpatam didicit, prorsus doluit, et tractare
studiosissime cepit qualiter sibi faveret ut eum ad propriam sedem
restituere posset.
p. 110
Iohannes siquidem predictus diaconus quadam die cum incautus iret, a
Fortunato patriarcha captus et diu detentus est. Sed ubi excogitaret
quid de illo agere deberet, nocte fuga lapsus evasit et instanter
Obellierium ducem adivit. Cui cum ea que passus a Fortunato fuerat
ordine recitaret, pocius ducis animum adversus eundem patriarcham in
odium quam antea esset excitavit. Tamen, consulente patriarcha,
Christoforus sedem suam tandem recepit; Iohannes vero diaconus
reversus est ad propriam domum. Igitur Fortunatus patriarcha, cum
per aliquanta temporum spacia exsul a propria sede maneret,
Gradensem disposuit reciprocare urbem. Et quia valde Nicetae
patricii adventum prestolari formidabat, qui tunc missus ab
imperatore cum exercitu in partes Dalmaciarum atque Veneciarum
veniebat, relicta sede et propria urbe, iterum Franciam petiit.
Iohannes vero diaconus, qui electus fuerat in episcopatu Olyvolensi,
ordinatus est patriarcha.
[26.] Obellierius siquidem dux per Nicetam patricium spatharii
honorem suscepit. Beatus vero, frater eius, cum predicto Niceta
Constantinopolim ivit secumque deferens Veneticorum obsides et
Christoforum episcopum et Felicem tribunum, quos augustus exilio
dampnavit. Gubernavit autem predictus Christoforus Olivolensem
ecclesiam annis duodecim; quem successit Christoforus presbyter, qui
sancti Moysi ecclesiae estitit plebanus. Eodem quoque tempore
civitas Eracliana a Veneticis iterum devastata et igne combusta est.
Tunc Beatus dux, qui cum Niceta patricio Constantinopolim ivit, in
Veneciam reversus, ab imperatore honore ypati condecoratus est.
Deinde Obelierius et Beatus duces Valentinum, tercium illorum
fratrem, in dignitate sui ducatus habere consortem voluerunt.
[27.] Interea foedus quod Veneticorum populus olym cum Italico rege
habebat,
p. 112
illo tempore, Pipino agente rege, disruptum est et hisdem rex
ingentem exercitum Longobardorum ad Veneticorum provinciam capiendam
promovit. Qui cum magna dificultate portus, qui dividunt insularum
littora, pertransisset, tandem ad quendam locum, qui Albiola
vocatur, pervenit. Nulla racione in antea pertendere gressum valuit,
ibique duces, stipati magna Veneticorum expedicione, eundem regem
audacter aggressi sunt et divinitus datum est Veneticis de inimicis
triumphum, sicque predictus rex confusus recessit. Igitur anno
incarnacionis Redemptoris nostri [] Pipinus rex deposuit hominem
et Constantinopolitani missi, qui tunc ad eum legationis causa
veniebant, mortuo ipso, reversi sunt.
[28.] Iohannes siquidem patriarcha, qui per quattuor annorum spacia
Gradensem sedem vivente pastore usurpavit, sinodali censura
depositus est. Licet iniuste sedem invaderet, tamen ante sanctorum
martyrum Hermachore et Fortunati, seu Hyllari et Taciani corpora,
nec non et sancti Marci capellam marmoreis columnis et tabulis
honorifice choros componere studuit; in sanctae vero Dei genitricis
Mariae ecclesia supra altare ciborium peregit. Fortunatus dehinc ad
propriam sedem reversus est. Et quia nulla ratione sui operis
plenitudinem exarare me posse existimo, partem, quam corrundam
relatione expertus sum, stilo adnotare studui. Ecclesiarum namque
altaria Gradensis urbis lamminis argenteis condecoravit et supra
altaria martyrum argentea templa composuit. Ecclesiam vero sanctae
Agathe martyris a fundamentis ipse edificare devotissime fecit, ubi
martyrum quadraginta et duo corpora in eiusdem ecclesiae cripta
recondivit. Ceterum vero quicquid in thesauris seu in ecclesiarum
ornamentis peregit, nemo nominatim exprimere potest.
[29.] Hac quidem tempestate nuntius Constantinopolitanus, nomine
Ebersapius, Venetiam adivit et Veneticorum consilio et virtute hoc
peregit, ut utrique duces et dignitatem et patriam amitterent; unus,
id est Obelierius, Constantinopolim, alter vero Iateram petiit. Qui
quinque annorum spacio Veneticorum ducatum
p. 114
gubernaverunt. Deinde cum essent anni ab incarnatione Domini []
apud Rivoaltensem insulam Venetici communi decreto ducatus sedem
habere maluerunt et ad hunc honorem quendam virum, Agnellum nomine,
qui palatii hucusque manentis fuerat fabricator, sublimarunt. Sub
dignitate etiam cuius duos tribunos per singulos annos fieri
constituerunt.
[30.] Eodem quidem anno Michahel imperator cum ad expungnandam
Bulgarorum gentem aggressus esset, in tantum inimicorum multitudinem
perterritus fuit, ut proprio relicto exercitu fugam Constantinopolim
arripuit et, quia valde sibi ignominiosum hoc fecisse videbatur, non
palacium sed monasterium petiit. Tunc Leo, qui illius exercitus
ductor et signifer erat, pugnam patrare minime timuit et Deo favente
cum triumpho urbem reversus est; quem imperatorem omnes fieri
conlaudaverunt. Postmodum vero Constantinum suum filium socium
habere in hac dignitate voluit.
[31.] Prelibatus siquidem Agnellus dux, cum duos haberet natos, unus
illorum, id est Iustinianus, Constantinopolim destinavit. Quem
imperator honorifice suscipiens, ipati honorem sibi largivit;
alterum vero, id est Iohannes, ducem fieri promovit. Dehinc autem
non post longum tempus Iustinianus ipatus Constantinopoli ad
propriam repedavit. Dolens fratrem suum in honore fastigiatum,
contempsit adire palatium, sed in sancti Severi ecclesia una cum sua
coniuge hospitatus est. Pater namque eius non diu filii
molestationem et abscentiam passus fuit, quoniam valde illum
diligebat, interdixit honorem Iohanni et, expulso a patria, apud
Iateram civitatem exilio retrusus est. Tunc satisfacere per omnia
voluit Iustiniano suo filio; non solum ipsum sed etiam Agnellum,
suum nepotem, eiusdem Iustiniani natum, consortem sui fecit ducatus.
Unde factum est ut Iohannes, qui apud Iateram exulabat, fuga lapsus,
primum Sclaveniam, deinde ad Italiam, ad Bergami civitatem,
pervenit. Interea pater et frater, hoc audientes,
p. 116
miserunt nuncios imperatori Lodovico efflagitantes, ut sibi redderet
filium fuga lapsum. Imperator vero, libenter illorum precibus
optemperans, reddidit sibi fugitivum, quem absque mora
Constantinopolim una cum uxore destinaverunt.
[32.] Eo quoque tempore Leo imperator apud Constantinopolim
interfectus, qui imperii principatum annis gubernaverat septem et
Michahel imperium adeptus est.
[33.] Agnellus vero predictus dux legationis causa suum nepotem et
aequivocum Constantinopolim misit ibique mortuus fuit. Fortunatus
quidem patriarcha, cum non sedule in sua vellet degere sede, sed
contra Veneticorum voluntatem sepissime Franciam repetebat et, quia
hoc amodo ducibus displicebat, pepulerunt illum a sede et in loco
eius ordinaverunt Iohannem, Sancti Servuli abbatem. Circa haec
tempora apud Olivolensem insulam sancti Petri ecclesiam edificari
incepta est.
[34.] Antedictus quidem Fortunatus patriarcha, propria sede amissa,
secundum quod diximus, Franciam cum Grecorum missis repetebat ibique
aliquamdiu moratus diem finivit extremum. Gubernavit autem Gradensem
ecclesiam per viginti et septem annorum spacia.
[35.] Eo quoque tempore quidam Veneticorum conspirationem adversum
duces facere conati sunt, ex quibus duo prope sancti Gregorii
ecclesiam suspensi sunt, id est Iohannes Tornaricus et Bonus
Bradanisso. Iohannes autem Monetarius fuga lapsus est ad Lotharium
regem; tamen quicquid habuit et domus et fortuna depopulata sunt.
[36.] Interea Iohannes abbas, qui electus in Gradensi pontificatu
fuerat, sua sponte relicta sede, sancti Yllarii ecclesiam petens una
cum monachorum contubernio
p. 118
quod in sancti Servoli monasterio degebat, monasterium ibi deinceps
ordinare decrevit et habere pro futuro. Venerius deinde Gradensem
adeptus est sedem, qui sancti Mauri ecclesiae, quae suburbio scita
est, fabricator extitit.
[37.] Anno quidem incarnationis Domini octingentesimo vigesimo
secundo, mortuo Agnello duce, qui decem et octo annis Veneticorum
ducatum gubernavit, ducatus dignitas in suo filio Iustiniano
remansit.
[38.] Hac etiam tempestate Michahel imperator, mittens exercitum ad
Sciciliam, Veneticorum auxilium petiit. Cui Iustinianus dux quasdam
bellicosas naves transmittere studuit, sed uterque exercitus minime
aliquod triumphum consequi valuit. Eodem quoque tempore Iohannes,
Agnelli antedicti ducis filius et Iustiniani frater, qui exul apud
Constantinopolim extitit, ad Venetiam reversus est et, favente sibi
Iustiniano fratre, dux effectus est. Iterum imperatore efflagitante,
exercitum ad Sciciliam preparaverunt, qui etiam reversus est absque
triumpho.
[39.] Mortuo quidem Iustiniano duce, qui una cum patre gubernavit
ducatum annis decem et septem et post mortem patris unius anni
spacio, dignitas in suo fratre remansit. Fuerat namque predictus
Iustinianus maximus ecclesiarum cultor, sancti vero Zachariae et
sancti Hyllarii monasteriorum ipse extitit devotissimus fabricator.
Ultimo vero vitae suae anno sanctisimi Marci evangelistae corpus, de
Alexandria a Veneticis allatum, recipere promeruit. Qui tanti
thesauri munus honorifice suscipiens, in sui palatii angulo peragere
fecit capellam ubi illum reconditum posset reservari; interim
ecclesia esset expleta quam hisdem domnus inchoavit, sed preventus
morte, Iohannes, suus videlicet frater, ad finem perduxit.
p. 120
[40.] Circa haec tempora missus Sclavorum de insula Narrentis, ad
domnum Iohannem ducem veniens, ab eo baptizatus est, pacem cum eo
instituens, licet minime perdurasset.
[41.] Interea Obellierius, qui apud Constantinopolim exilio fuerat
dampnatus, Veneciam reciprocavit et in Vigilia civitate apud
Curiclum sese retrusit. Quo audito, Iohannes dux ad eundem capiendum
promovit exercitum. Sed cum diu predictam civitatem obsidione
circumvallaret, tandem diviso exercitu, Metamaucenses ad predictum
Obelierium confugium fecerunt. Exercitus vero, qui suo seniori fidem
servabant, Metamaucensem insulam expugnantes prorsus incenderunt.
Tunc domnus Iohannes dux iterum preparavit exercitum cum quo ipse
veniens Vigiliam civitatem expugnavit et, capto Obelierio, decolare
eum iussit. Cuius caput ad Metamaucensem insulam delatum in sabbati
Sancti die iuxta sancti Martini marginem suspensum est.
[42.] Eo autem tempore sancti Petri Olivolensis ecclesia, quae per
novem annorum spacia fuerat fabricata, consecrationem recepit.
[43.] Anno vero nostri Redemptoris ab incarnatione [] Istrienses
episcopi, qui consecracionis donum a Gradensi patriarcha more solito
recipiebant, Aquilegensi metropolitano, Longobardorum regis virtute
coacti, sese subdiderunt.
[44.] Interea quidam Veneticorum, id est Carosus tribunus et Victor
nonnullique alii, facta conspiratione, Iohannem ducem, a Venecia
pepulerunt et Carosus hanc usurpavit dignitatem. Tunc domnus
Iohannes dux in Franciam ad Carolum regem ivit, qui eum devote
suscipiens, honorem et solatium sibi inpendere procuravit. Sequenti
vero anno Basilius tribunus et Iohannes Marturius et ceteri
nobiliorum numero triginta, predicti Iohannis ducis fidelitate a
patria exientes, in
p. 122
sancti Martini ecclesia, que apud Mistrinam loco qui vocatur Strada
scita est, ospitati et tam diu commorati sunt, donec Veneticorum
moltitudo ad illos conveniret, ut in Veneciam ad Carosi ducis
periculum intrare sine aliquo obstaculo quivissent. Unde factum est
quo quadam die, dum prelibatus Carosus dux securus in palacio
maneret, a predictis hominibus captus, evulsis oculis exilio
retrusus est. Sui quoque secutores, id est Deusdedus Grurus, Marinus
Patricius, Dominicus Monatarius et Tritulus Gradensis, interfecti
sunt. Dehinc neminem ducem constituere maluerunt, sed eo carente, ab
Ursone Olivolensi episcopo et Basilio et Iohanne tribuno unius anni
spacio diiudicabantur. Tunc domnus Iohannes dux de Frantia in sancti
Dimitrii festivitate reversus est. Quem Venetici promte
suscipientes, ducatum sibi restituere satagerunt.
[45.] Dominicus quidem Torcellensis episcopus, relicto episcopatu,
monasterium peciit et in loco eius Iohannes est ordinatus.
[46.] Circa hoc tempore Venetici negocii causa dum de Benevento
revertebantur, a Narrentanis Sclavis capti, pene omnes interfecti
sunt.
[47.] Isdem vero domnus Iohannes dux sanctissimi Marci evangeliste
ecclesiam consecrari et digne beatum corpus in eadem collocare
procuravit.
[48.] Preterea quidam Veneticorum, cognomento Mastallici, diabolica
sugestione decepti, eundem Iohannem sancti Petri de ecclesia in
eiusdem festivitate venientem comprehendentes, detonsa barba cum
capillis, clericum apud Gradensem urbem consecrare fecerunt, qui ibi
perstitit interim diem ultimum vixit. Prefuit autem Veneticorum
populo septem annorum spacio.
[49.] Cui successit quidam nobilissimus, Petrus nomine, qui Iohannem
suum filium consortem in honore habere voluit. Iste namque tercio
sui ducatus anno
p. 124
Sclaveniam bellicosis navibus expugnaturum adivit. Sed ubi ad locum
qui vocatur sancti Martini curtis perveniret, pacem cum illorum
principe Muisclavo nomine firmavit. Deinde pertransiens ad
Narrantanas insulas cum Drosaico, Marianorum iudice, similiter fedus
instituit, licet minime valeret et sic postmodum ad Veneciam
reversus est. Ubi diu commorari eum minime licuit. Sed denuo
preparavit exercitum adversum Diuditum Sclavum ubi plus quam centum
Veneticis interfecti fuerunt et absque triumpho reversus est.
[50.] Tunc in mense madii sexta hora diei sol obscuratus est, et
factus est eclipsis. Hac denique tempestate Theodosius patricius
Constantinopoli ad Veneciam veniens, spatharii honoris investituram
Petro contulit duci, integroque anno ibi commoratus est, ex
inperatoris parte eundem ducem efflagitans, ut expedicionem
Sarracenos ad expugnandos sibi adtribuere non recusaret; quod
libenter dux facere non denegavit. Tunc praeparare sexaginta
bellicosas naves omni sub festinatione studuit et usque ad Tarantum,
ubi Saba Saracenorum princeps cum maximo exercitu manebat, easdem
destinavit. Sed a Saracenorum multitudine pene omnes Venetici capti
et interfecti sunt.
[51.] Idem nempe Saraceni videntes quod in christianis victoriam
essent consecuti, ad Absarensem civitatem usque pertingere non
dubitaverunt et in feria secunda Pasce incendio eam devastantes, ad
Anconam civitatem transierunt, quam similiter igne concremantes,
multos captivos exinde secum detulerunt. Deinde vastum per mare huc
illuc navigantes, Adrianensem portum, qui vicinus Venecie subsistit,
applicuere, ubi cum sortis industria se illic nullam predam capturos
proevidissent, reddeundi iter ad propriam arripuerunt. Postquam vero
ad exitum Adriatici culfi pervenerunt, naves Veneticorum, que de
Sicilia seu de aliis partibus revertebantur, omnes ab eisdem
comprehense sunt. In secundo vero
p. 126
anno iterum predicti Sarraceni maximo cum exercitu usque ad
Quarnarii culfum pervenerunt; quos Venetici navali expedicione
aggredientes, acriter iusta locum, qui Sansagus nominatur, supra
eosdem irruerunt, sed demum Venetici dantes terga victi regressi
sunt. Predicti Sarraceni etiam Romam ausi sunt adire ecclesiamque
sancti Petri depredare. Verum ad sancti Pauli cum pervenissent, a
Romanis civibus pene omnes occisi sunt. Circa haec tempora Sclavi
venientes ad Veneticorum loca expugnanda, Caprulensem tantumodo
castrum depredaverunt.
[52.] Interea Lodovicus Francorum rex Beneventi principatum adivit
et, capto Abomasale inimico cum suis, Romam regressus est, sicque ab
apostolico coronatus et unctus est in rege.
[53.] Fertur quoque tunc Ragusiensem civitatem maris et venti impetu
maxima ex parte cecidisse. Denuo Anchona civitas is diebus depredata
est.
[54.] Venerius quidem, Gradensis patriarcha, qui pontificalem
cathredram annis rexerat viginti et quatuor et mensibus octo,
mortuus est et Victor patriarcha extitit sibi successor.
[55.] Illud etiam non est pretermittendum quod antedicti duces ad
sua tuenda loca eo tempore duas bellicosas naves tales perficere
studuerunt quales nunquam apud Veneciam antea fuit, que greca lingua
zalandriae dicuntur.
[56.] Is diebus Ursus Olivolensis ecclesie presul, qui pontificalem
sedem annis
p. 128
gubernavit triginta et duobus, hominem exivit, cui successit Maurus
episcopus. Eo vero anno talis glacies apud Veneciam dicitur fuisse,
qualis nec antea nec postea visa est. Mortuo vero Victore
patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis gubernavit sex et mensibus
tribus et diebus quattuor, Vitalis hanc adeptus est sedem.
[57.] Anno quidem Domini nostri Ihesu Christi ab incarnatione []
Lodovicus Longobardorum rex una cum congunge sua ad locum, qui
Brundulus vocatur, veniens, apud sancti Michaelis monasterium ab
utroque duce honorifice susceptus est. Ubi cum triduo simul
comanerent, ad dilectionis seu pacis vinculum corroborandum Iohannes
dux suam de sacro baptismate sobolem regem promovit ut susciperet.
Quo peracto, rex cum congunge Italiam, duces vero ad pallacium
reversi sunt.
[58.] Eo tempore Normanorum gentes cum trecentis sexaginta navibus
Constantinopolitanam urbem adire ausi sunt. Verum quia nulla racione
inexpugnabilem ledere valebant urbem, suburbanum fortiter patrantes
bellum quamplurimos ibi occidere non pepercerunt et sic predicta
gens cum triumpho ad propriam regressa est.
[59.] Is etiam diebus Caroli Francorum regis et Lotharii eius filii
exitus Lodovico Longobardorum regi denunciatus est et isdem Francis
interpellantibus illuc ire festinavit eosque sub suo mansuros
regimine adquisivit, duorumque deimceps regnorum imperator effectus
est.
[60.] Tunc vero Mauro Olivolense episcopo mortuo, qui pontificati
honorem rexit annis decem, Dominicus episcopus sibi successor
extitit.
p. 130
[Liber III]
[1.] Interea cum essent anni ab incarnatione
nostri Redemptoris [] Iohannes dux diem finivit suppremum et
ducatus in suo genitore solo remansit. Qui uno anno post filii
funus, dum in sancti Zacharie monasterio diem celebraret festum, a
pessimis hominibus, exiente eo peracto vespero de ecclesia, insons
crudeliter interemptus est. Cuius corpus sanctae moniales in eiusdem
ecclesie atrio sepellire studiose procuraverunt. Gubernavit autem
Veneticorum populum [] annorum spacio. Deinde ad eundem
dignitatis culmen quendam virum Ursonem nomine sublimarunt. Nomina
nempe homicidarum, qui hoc facinus peregerunt, hec sunt: Iohannes
Gradonicus cum quodam suo nepote, Petrus Stephani Candiani filius et
Stephanus de Sabulo, Dominicus Faletri filius, Ursus Grugnarius, duo
fratres Salbiani filii et multi alii, nomina corum ignoramus. Sed
divina clemencia diu noluit inultum hoc pretermittere scelus. In
sancti Sixti festivitate Iohannes Gradonicus cum duobus natis,
Stephanus de Sabulo, Iohannes Labresella occisi sunt. Petrus quidem
Candianus et Petrus Cletensius, Petrus Flabianicus, Dominicus
Faletrus per Petrum Equilegensem episcopum et Iohannem Gradensem
archidiaconem et Dominicum Massonem Constantinopolin ad exulandum
destinati sunt. Ceteri namque, id est Stephanus Candianus cum
Iohannis Gradonici nepote, seu omnes sceleris predicti conscii,
repulsi a patria, exilio apud Franciam damnati, redeundi aditum
numquan repperire valuerunt. Tamen unus illorum, qui apud Veneciam
remansit, id est Ursus Grugnarius, a demonio conquasatus expiravit.
[2.] Prelibatus quidem Ursus dux adversus Dommagoum Sclavorum
principem cum navali expedictione properavit, sed cernente eo
Veneticorum multitudinem proibuit pugnam, pacem requisivit. Deinde
acceptis obsidibus dux ad Venetiam
p. 132
[3.] Eo videlicet tempore Deusdedus Torcellensis episcopus a duobus
suis servitoribus apud Altinum interfectus, diem finivit ultimum.
Quod audiente dux unum ex illis iusta flumen, quod Silis vocatur,
alterum vero in Torcellensi lacuna suspendere permisit. Prefuit
autem Altinati ecclesiae antedictus episcopus annis []. Ecclesia
namque sancte Dei genetricis et virginis Mariae, quae vetustate pene
consumpta manebat, a Marini Patricii filiis consolidata est.
[4.] Hac denique tempestate Michael imperator interfectus est.
Basilius vero cum suo filio Constantino imperatores effecti sunt.
[5.] Is diebus Ursoni Veneticorum duci nunciatum est quod exercitus
Sarracenorum iusta Tarantum maneret. Tunc navibus bellicosis eosdem
dimicaturos adivit cumque diu inter sese decertantes Sarraceni
superati cecidissent, Venetici victores reversi sunt.
[6.] Interea Baris civitas domni Lodovici regis Francorum et
Longobardorum ab exercitu capta est. Quam videlicet civitatem,
Bandone eiusdem civitatis gastaldio agente, Sarracenorum gens per
annos circiter triginta tenuerunt. Trigesimo primo anno, divina
favente gratia, reddita est illis impietas quam christianis civibus
olim intulerat. Capta est autem quarto nonas februarias, qua die
sancte Dei genitricis et virginis Mariae purificatio celebratur.
[7.] Sequenti vero anno mense madii item Sarraceni a Creta insula
egredientes, quasdam Dalmaciarum urbes depopulati sunt pariterque
etiam Braciensem eiusdem provincie urbem invaserunt. Quod cum domno
Urso duci denunciatum foret, parvam naviculam cum quattuordecim
hominibus ad Istriam usque destinare sub festinacione studuit,
quatenus Sarraceni ne forte Veneciam petere vellent, vel qualis
eorum fortitudo subsisteret explorare deberent. Qui cum
p. 134
Gradensi de civitate Istriam petituri exissent, predones Sclavi, qui
in portu Silvodis reclusi latitabant, supra eandem naviculam
velociter irruerunt. Ubi cum uterque pars fortiter dimicaret
multique Sclavorum percussi deficerent, novissime vero capta
Veneticorum ab eisdem Sclavis navicula, omnes Venetici, qui intus
erant, occisi sunt. Predicti autem Sarraceni, urbibus quas diximus
devastatis, cum inestimabili preda ad propriam sunt reversi.
[8.] Eodem vero tempore dum Lodovicus imperator adhuc apud
Beneventum commoraretur exercitusque eius Taranti civitatem
obsideret, quam Sarraceni captam detinebant, Adelchisi Longobardorum
princeps imperatorem extinguere mollitus est. Sed cum facile hoc
nefas perficere non valeret, sacramento eum constrinxit quod ultra
in regione eadem nec ipse, nisi rogatus, veniret, nec exercitum
mitteret. Deinde ad Beneventum cum rediret, Sarracenos, qui apud
Terracinam Campanie manebant, aggressus, fortiter debellavit
undecimque milia ex eis occidit et sic ad Italiam reversus est.
[9.] Hac denique tempestate mortuo Vitale patriarcha, qui Gradensem
ecclesiam annis rexerat [], domnus Petrus diaconus in loco eius
electus est, vir sanctitate precipuus gramatice artis peritus. Hic
dum tanti honoris se indignum iudicaret, priusquam eligeretur ad
Italiam confugit, sed tandem precibus reductus, invitus ad
pontificati culmen ascendit.
[10.] Lodovicus pius imperator tunc Verone obiit.
[11.] Apud Torcellum quidem mortuo Senatore episcopo, qui Altinatis
ecclesiam annis [] gubernavit, subrogatus est in ea sede
Dominicus abbas Altinatis monasterii, qui olim fuerat monachus
Sancti Illarii et inde egressus, pro inposito
p. 136
crimine veretro sibi absiso, apud Spoletum postmodum aliquamdiu
moratus est. Quem dum contra ducis decretum Petrus egregius
patriarcha sub anathematis vinculo coartaret, eiusdem ducis amissa
gratia egressus Istriensem peciit provinciam.
[12.] Circa hec tempora Sarraceni advenientes, Gradensem urbem
capere conati sunt. Sed civibus fortiter decertantibus, Sarracenorum
impietas non prevaluit. Tamen cum duobus predictam urbem diebus
obsedissent, denunciatum est domno Urso duci, qui instanter Iohannem
filium suum adversus eosdem cum navali exercitu misit. Quod dum
Sarraceni sorte investigarent, protinus recedentes ab urbe,
Cumaclensem villam depopulati sunt.
[13.] Domnus vero Petrus patriarcha, relicta Gradensi urbe,
Rivoaltum adveniens, apud sancti Iuliani sui patrimonii ecclesiam
ospitatus, ibi per integrum annum commoratus est. Tamen perfectam
cum duce pacem propter Torcellensem ellectum minime habebat. Tandem
patriarcha duci resistere non valens, occulte de Venecia exivit
Romamque adire disposuit. Quem domnus papa Iohannes devote
suscipiens, integro anno secum morari eum coegit.
[14.] Eo tempore domnus Ursus dux Iohannem filium suum in dignitate
sibi consortem fecit. Tunc Sclavorum pessime gentes et Dalmacianorum
Ystriensem provinciam depredare ceperunt. Quattuor videlicet urbes
ibidem devastaverunt, id est Umacus, Civitas nova, Sipiares atque
Ruinius. Deinde nunciatum est domno Urso duci quod Gradensem ad
urbem vellent transire; cum triginta navibus ad predictam civitatem
venit. Inde pertransiens Istriam, audacter super eosdem Sclavos
inruens, in tantum eosdem cede prostravit ut nemo illorum evadens,
patriam valuit reverti. Quoniam hisdem princeps celitus victoriam
consecutus, Sclavos, quos in hoc certamine ceperat, liberos dimisit
ecclesiarumque res, quae sublatae in prelibata provincia fuerant,
restituit sicque triumphali cum gloria
p. 138
palatium reddiit. Et propter hoc fedus quod inter Sclavos et
Veneticos olim fuerat, disruptum est.
[15.] Eodem tempore Saudan Sarracenorum princeps, qui in Varensi
urbe iam dudum captus usque ad tempus istud carcere trusus manebat,
ab Aldegisi Longobardorum duce dimissus, iterum post aliquantum
tempus Tarantum reddiit multaque postea christianis mala induxit.
[16.] Dehinc mortuo Domogoi Sclavorum pessimo duce, domnus Ursus dux
et Iohannes suus filius cum Sclavis pacem et concordiam iniit; tamen
adversus Narrentanos, cum quibus iurgium habebat, exercitum misit.
[17.] Hac tempestate Dominicus Olivolensis episcopus mortuus est,
qui Olivolensem sedem annis gubernavit. Domnus Iohannes
archidiaconus Marini Patricii filius in loco eius ordinatus est.
[18.] Petrus siquidem patriarcha, qui Romae fuerat, una cum Iohanne
papa Ravennam adveniens ibique septuaginta episcoporum sinodo
congregata, duos episcopos Venetiae, id est Petrum Equilensem et
Leonem Caprulensem et eos, qui erant in eadem provincia electos, ad
eundem concilium convocavit, ut contentionis causam inter Ursonem
ducem et patriarcham diligentissime determinaret. Sed dum episcopi
cum electis tarde et expleta iam sinodo Ravennam venirent,
communione a papa privati, duce tamen interpellante soluti sunt.
[19.] Circa hęc tempora Carolus Francorum rex, quem dudum
Iohannes papa regem Italię unxerat, Papiam adveniens, regnum
invasit; ad quem papa profectus digno honore susceptus est.
[20.] Petrus vero patriarcha Boloniam veniens, aliquamdiu ibi
commoratus, rursus Parmam adiit ac deinde domni papae amore Papiam
petiit. His diebus
p. 140
Carlemannus Baiovarorum rex magno cum exercitu ingressus Italiam,
Carolum effugavit. Qui videlicet Carolus Franciam cum petere vellet,
infirmitate detentus, in via mortuus est. Domnus quidem papa Romam
reversus est. Petrum vero patriarcham Papię reliquit. Qui ibi
aliquantis diebus manens, dehinc Tarvisium veniens, a Landono ipsius
civitatis episcopo dignissima veneracione susceptus est. Ubi cum
legatis inter ipsum et predictum ducem euntibus tandem pax pristina
consolidata esset, isdem egregius pontifex Veneciam repedavit et
duce interpellante aliquantis diebus in palacio mansit, ea vero
ratione ut Dominicus presbyter Torcellensis ecclesię electus,
pro quo inter eos discordia fuerat, diebus Petri patriarchę
episcopali consecratione careret, in episcopii tamen domo manens,
fruendi rebus ipsius ecclesię licenciam haberet. Qui post
paucos dies cum gratiam aput condictum pontificem repperiret, eum in
Torcellensi ecclesia ad convivium invitavit. Deinde ad Gradensem
urbem patriarcha reversus, tres electos episcopos consecravit, id
est Iohannem Olivolensem et Leonem Metamaucensem et Iohannem
Civitatis nove. Petrus vero patriarcha post paucum tempus ad
Rivoaltum adveniens, in sancti Iuliani basilica ospitatus est. Qui
non diu corporis sospitatem gerens, molestia preventus in eadem
ecclesia sancta eius anima migravit ad gloriam. Gubernavit autem
Gradensem ecclesiam annis quattuor et mensibus sex. Fuit autem
statura decens et aspectu pulcher, non plus aetatis quam quadraginta
annorum extitit; cuius corpus maximo cum honore Venetici ad
Gradensem urbem deportantes, ante sanctae Euphemię ecclesiam in
atrio sepellierunt. Post hunc vero ad Gradensem gubernandam
ecclesiam Victor presbyter sancti Silvestri basilice successit.
[21.] His diebus Sedesclavus, Tibimiri ex progenie, imperiali fultus
presidio Constantinopolim veniens, Scavorum ducatum arripuit
filiosque Domogor exilio trusit.
[22.] Eo videlicet tempore domnus Ursus dux ab imperialibus
internunciis
p. 142
protospatharius effectus, donis amplissimis ditatus est suamque
filiam, nomine Feliciam, Rodoaldo Iohannis ducis Bolonię filio
in coniugium tradidit. Iohannia siquidem abbatissa, domni Ursi duci
filia, sancti Zacharię monasterium, iam pęne consumptum
vetustate, a fundamentis recreare studuit.
[23.] Tunc Victor electus patriarcha octavo kalendas februarii
consecratus est. Qui etiam Dominicum Torcellensem electum, contra
voluntatem consecravit, quoniam in suae electionis die sacramento a
principe constrictus est, ut qualem ipse illi electum dirigeret,
talem ille consecraret. Dixit tamen sibi patriarcha: "Ve tibi!
quia temere ad hunc accedis honorem. An nescis ubi dicitur: "Si
quis semetipsum absciderit, deiciatur a clero?" Et ut coacte me
hoc facere credas, in die iudicii pro hoc honore, nisi peniteas,
rationem reddas, quia tibi ipse verendam amputare minime
pepercisti".
[24.] Circa haec tempora mensis madii die vigesimo secundo sanguis
de nubibus pluit. Tunc Iohannes Olivolensis ecclesię presul
obiit; qui predictam ecclesiam annis gubernaverat []; quem
Laurentius presbyter ad hanc sedem regendam secutus est.
[25.] His diebus quidam Sclavus, nomine Brenamir, interfecto
Sedescavo, ipsius ducatum usurpavit.
[26.] Domnus quidem Ursus dux, efflagitante Basilio imperatore, eo
tempore duodecim campanas Constantinopolim misit; quas imperator in
ecclesia noviter ab eo constructa posuit et ex tempore illo Greci
campanas habere ceperunt.
[27.] Mortuo vero hac tempestate domno Urso duce, dignitas in
Iohanne suo filio remansit. Fuit autem predictus Ursus multę
sapientię et pietatis vir amatorque pacis. Ipse aput Civitatem
novam Eraclianam palacium construere fecit.
p. 144
Temporibus cuius in Rivoalto etiam paludes cultandi homines
licenciam habuerunt et domos edificandi contra orientem. Insulam
namque que Dorsumdurum vocatur, consulente illo, composita fuerat.
Gubernavit autem predictum honorem annis X et VII et mortuus est ac
sepultus in sancti Zacharię monasterio.
[28.] Iohannes vero dux Cumaclensem comitatum ex Romani pontificis
largitate adquirere cupiens, Badovarium suum fratrem Romam direxit.
Qui dum Ravennam adiret, Marinus Comaclensium comes super eum viros
armatos misit et ibi vulneratus in crure captus est. Tunc predictus
comes ne hanc iniuriam requireret, sacramento eum constrinxit atque
dimisit; set reversus ad Veneciam, statim vitam finivit. Propter
quam causam domnus Iohannes dux navali exercitu Cumaclensem castrum
properans eiusdemque populum atquisivit et, ordinatis ibi secundum
suum velle iudicibus, ad palacium reddiit et morte fratris
ulciscenda Ravennates depredari iussit.
[29.] Circa hęc tempora mense iulio stella de oriente in modum
facule visa est pertransisse, que totum pene mundum illuminavit.
Post cuius transitum visum est hominibus in cęlum audisse in
modum sonitum portarum cum aperiuntur et clauduntur; et propterea
dicebant quod celum apertum esset et clausum. Tunc Victor patriarcha
ex hac luce migravit; qui Gradensem gubernaverat ecclesiam annis
decem et octo sepultusque est in atrio sanctae Eufemie. Quem
successit Georgius frater ipsius, qui non plus quam anno uno et
mensibus sex et diebus viginti et uno vixit. Hunc Vitalis iunior ad
regendam successit ecclesiam.
[30.] Domnus siquidem Iohannes dux, corporis infermitate detentus,
Petrum minimum suum fratrem, populo adclamante, successorem sibi
elegit. Quem postea, cum convaleret, habere eum consortem voluit;
ipse vero infirmitate correptus, non diu cum fratre manens,
expiravit sepultusque fuit iuxta predictum Badovarium fratrem suum;
qui non plus annorum quam viginti quinque fuerat.
p. 146
[31.] Domnus vero Iohannes dux sanctorum Cornelii et Cipriani
ecclesiam a fundamentis in loco qui Vinea contra nominatur
edifficare fecit. Tunc imperator Basilius migravit ab hac luce.
Prelibatus Iohannes dux alterum germanum suum, Ursum nomine, sibi
consortem fecit. Siquidem domnus Ursus dux, dum quattuor haberet
filios, id est Iohannem Badovarium, Ursum et Petrum, omnes ducatus
dignitate, praeter Badovarium, claruerunt. Eodem vero tempore aque
diluvii in finibus Veneciarum fuerant in tantum ut omnes ecclesias
sive domos penetrarent.
[32.] Deinde cum domnus Iohannes dux adhuc infirmitate detentus,
frater eius ducatum rennueret, Venetici ducem sibi constituerunt,
Petrum videlicet, cognomento Candianum, infra domum ipsius, septima
decima die mensis aprilis. Quem domnus Iohannes dux clementer ad
palatium convocans, spatam fustemque ac sellam ei contradidit,
eumque sibi successorem constituens, ad domum suam reversus est.
[33.] Suscepto itaque ducatu, Petrus dux cum domno Iohanne duce
eiusque germano satis honorifice egit. Contra Narrentanos Scavos
confestim exercitum misit. Qui cum sine effectu reversus esset, tunc
per semetipsum cum duodecim navibus mense augusto in mare hostiliter
est egressus, et ad montem Scavorum perveniens in loco, qui vocatur
Mucules, exivit, licet cum paucis, sed Sclavos sibi resistentes
primum in fugam vertit multosque ex illis occidens, quinque naves
illorum, que ibi erant, securibus fregit. Sed demum irruentibus
Scavis, ibidem interfectus est cum aliis septem mense septembris die
octavo decimo; ceteri vero incolomes reversi sunt.
[34.] Tenuit autem ducatum idem Petrus dux mensibus quinque. Fuit
autem vir bellicosus et audax, sapiens et amodum largus; ecclesiam
vero in tantum frequentans ut nullo tempore divino careret officio.
Cuius corpus Andreas tribunus, latenter a Sclavis sublatum,
Gradensem urbem misit ibique sepultus est in atrio ecclesiae. Fuit
autem statura mediocris, annorum quadraginta quinque.
p. 148
[35.] Tunc domnus Iohannes dux, quamvis adhuc infirmus, deprecante
populo, ad palatium rediit, sed diucius stare nolens, licentiam
populo dedit ut constitueret sibi ducem quem vellet. Tunc omnes
pariter eligerunt sibi Petrum, nobilem virum, filium Dominici
Tribuni. Qui videlicet Petrus natus fuerat de Agnella neptia Petri
superioris ducis, quem ad monasterium diximus interfectum.
[36.] Mortuo itaque ipso tempore Vitale patriarcha, qui ecclesiam
Gradensem gubernaverat annis tribus et mensibus tribus diebusque
quattuordecim, successit sibi Dominicus patriarcha. Domnus vero
Iohannes dux rursum ad domum propriam reddiit ibique usque ad vitę
finem mansit.
[37]. Interea Ungrorum pagana et crudelissima gens Italiam veniens,
incendiis et rapinis cuncta devastans maximamque multitudinem
hominum interficiens, nonnullos etiam captivos reservavit. Contra
quos Berengarius rex direxit exercitum quindecim milia hominum, set
pauci ex eis reversi sunt. Ungri vero pertranseuntes Tarvisium,
Patavim, Brixiam ceterosque fines, Papiam et Mediolanum venerunt et
usque ad montem Iob depopulantes cuncta. Sed ad Venecias introgressi
cum aequis adque pelliciis navibus, primo Civitatem novam fugiente
populo igne concremaverunt, deinde Equilum, Finem, Cloiam,
Caputargelem incenderunt litoraque maris depopulaverunt. Verum etiam
temptantes Rivoaltum et Metamaucum ingredi per loca que Albiola
vocantur in die passionis sanctorum apostolorum Petri et Paoli, tum
domnus Petrus dux navali exercitu, Dei protectus auxilio, predictos
Ungros in fugam vertit. Fuit namque hec persecucio in Italia et
Venetia anno uno. Rex igitur Berengarius, datis obsidibus ac donis,
predictos Ungros de Italia recedere fecit cum omni preda quam
ceperant.
[38.] Hac scilicet tempestate Dominicus patriarcha migravit a
seculo, qui ecclesiam Gradensem rexerat annis VII et mensibus XI,
cuius Laurencius successor extitit.
p. 150
[39.] Circa hec vero tempora domnus Petrus dux una cum suis
civitatem aput Rivoaltum edificare cepit anno sui ducatus nono,
sicque Leo imperator protospatharii honorem sibi iniunxit. Predicte
vero civitatis murus a capite rivuli de Castello usque ad ecclesiam
sanctę Marię, que de Iubianico dicitur, extendebatur.
Maximaque catena ferrea inibi composita erat, que uno capite in fine
predicti muri, alio vero in sancti Gregorii ęcclesie margine,
quę trans ripam posita est, coherebat, ob hoc videlicet ne ulla
navis penetrandi facultatem nisi dissoluta catena haberet. Vixit
autem iam dictus Petrus dux in ducatu annis XX et tribus, et mortuus
est sepultusque in sancti Zacharię monasterio. De cuius funere
non modice Venetici condoluerunt, quoniam plenus omni bonitate
honorifice rexit ducatum.
[40.] Quem successit ad hanc regendam dignitatem domnus Ursus,
cognomento Particiacus, qui mox ut dux effectus est, suum filium,
Petrum nomine, Constantinopolim ad Leonem imperatorem destinavit.
Quem imperator cum honore suscipiens, protospatharium illum fecit
ditatumque maximis donis ad propria redire permisit. Qui dum
Chroatorum fines rediens transire vellet, a Michahele Sclavorum duce
fraude deceptus, omnibusque bonis privatus atque Vulgarico regi,
Simeoni nomine, exilii pena transmissus est. Quem pater perditum
acriter dolens, minime acquirere quivit, interim per suum
internuncium, Dominicum videlicet Metamaucensem archidiaconem, qui
postea episcopus effectus est, suis donis redimeret.
[41.] His autem diebus defuncto Leone imperatore, Constantinus eius
filius imperium adeptus est.
[42.] Ipso etiam tempore Laurentius patriarcha hominem exivit, qui
Gradensem ecclesiam rexerat annis XII, mensibus VIIII, diebus
XXIIII, tumulatusque est in sancte Eufimię atrio; quem Marinus
patriarcha successit.
[43.] Prelibatus itaque Ursus dux, dum ducatum annis gereret XX, iam
senex effectus, terrena penitus parvi pendens coenobitalemque
habitum in sancti Felicismonasterio devote suscipiens, ibi vitam
finivit. Fuerat namque ingenio preclarus,
p. 152
sanctitate preditus, iusticie amator, elimosina dapsilis omnibusque
bonis fultus.
[44.] Post cuius discessum quidam nobilissimus Petrus, cognomento
Candianus, ducatum suscipiens, nihilominus sui decessoris exemplo
subditum sibi populum tractare conatus est. Ubi dum Comaclensis
insule homines quosdam Veneticos temere comprehendissent, ipse vero
tanti dedecoris iniuriam non ferens, misso illuc exercitu, ipsorum
castrum igne combussit quosdamque illorum interficiens, reliquos
utriusque sexus ad Veneciam duxit. Ibique tam diu ipsos detinuit,
donec sese sue dicioni sacramentorum fide subderent et ut proprii
sibi deinceps in omnibus obtemperarent.
[45.] His namque diebus quidam Olivolensis episcopus, Dominicus
nomine, defunctus est; quem successit Petrus Petri Tribuni filius.
[46.] Antedictus vero Petrus Candianus dux suum dilectum equivocum
filium Constantinopolim ad Constantinum et Romano imperatores
transmisit; a quibus protospatharius effectus, cum maximis donis ad
Veneciam retdiit. Qui vero prelibatus dux post adventum filii non
plus quam quinque annorum spacia vivens, ab hac luce subtractus est.
Quem successit Petrus Ursonis ducis filius, is qui aput Vulgaricum
regem fuerat exulatus.
p. 154
[Liber IV]
|